라틴어 문장 검색

Deinde anhelitu iam pulsante letali, conticuit, diuque cum anima colluctatus iam discessura, abiit e vita tertium nonarum Octobrium, imperii tricesimo octavo vitaeque anno quadragesimo quarto et mensibus paucis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 15장 3:1)
nam et disciplinarum magistri quodam modo spirant, et nudatur ibi geometrico radio quicquid reconditum latet, nondumque apud eos penitus exaruit musica, nec harmonia conticuit, et recalet apud quosdam adhuc (licet raros ), consideratio mundani motus et siderum, doctique sunt alii numeros;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 17:2)
Hoc memorando fine externis domesticisque cladibus vexata, conticuit Tripolis, non indefensa, quia vigilavit Iustitiae oculus sempiternus, ultimaeque legatorum et praesidis dirae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 25:1)
prorsus diebus ac noctibus ludibrio iuuentutis ianua calcibus propulsata, fenestrae canticis circumstrepitae, triclinium comisatoribus inquietum, cubiculum adulteris peruium;
(아풀레이우스, 변명 73:4)
nam inter tot milia populi circumstrepentis nemo prorsum, qui non risu dirumperetur, aderat.
(아풀레이우스, 변신, 3권 2:3)
"Sic profata virgo conticuit ingressuque iam valido pompae populi prosequentis sese miscuit."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:60)
"Nec loquax illa conticuit avis, sed;"
(아풀레이우스, 변신, 5권225)
Ad istum modum vaticinatus sacerdos egregius fatigatos anhelitus trahens conticuit.
(아풀레이우스, 변신, 11권 16:1)
conticescat falsa temeritas,
(ARCHIPOETA, I45)
Atque ubi redit cassita, pulli tremibundi, trepiduli circumstrepere orareque matrem ut iam statim properet inque alium locum sese asportet;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 9:2)
21. Iam autem rex fiduciae plenus, ut princeps qui praelio victor fuisset, neque a comitiis suis ullam omnino repulsam tulisset, quemque adhuc acclamationes et plausus populi recentes circumstrepebant, imperium suum in futurum nihil aliud nisi ludum fore et regni tantummodo fruitionem sine molestiis pro certo sibi persuaserat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 24:1)
In artibus autem et scientiis, tanquam in metalli fodinis, omnia novis operibus et ulterioribus progressibus circumstrepere debent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 217:12)
Et dixerunt ad eum: " Quid faciemus tibi, ut conticescat mare a nobis? ". Mare enim magis ac magis intumescebat.
(불가타 성경, 요나서, 1장11)
conticuere chori;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:107)
haud dissimilia alii et quidam atrociora circumstrepebant, precabanturque Drusum daret ultionis exemplum, donec accitam convictamque attineri publica custodia iussit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 36장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION